

Epistola I ad Corinthos*
Caput 11: Versus 20
Dominicam coenam.Dominicam coenam dicit acceptionem Eucharistiae, quam non debent pransi sumere, vel mensis suis miscere, ut hi quos Apostolus arguit, sed jejuni, in honorem tanti sacramenti. Licet enim post coenam discipulis suis dederit corpus et sanguinem suum, non tamen jam calumniandum est universae Ecclesiae, quod a jejunis semper sumitur. Nam Salvator quo vehementius commendaret mysterii hujus altitudinem, voluit hoc ultimum infigere cordibus et memoriae eorum. Quo ordine autem post sumeretur, ab apostolis per quos ecclesias dispositurus erat, servavit docendum.